(original texts)
1. ALMA REDEMPTORIS MATER
Alma Redemptóris Mater, quæ pérvia cæliPorta manes, et stella maris, succúrre cadénti,Súrgere qui curat pópulo: tu quæ genuísti,Natúra miránte, tuum sanctum GenitóremVirgo prius ac postérius, Gabriélis ab oreSumens illud Ave, peccatórum miserére.
2. AVE REGINA CAELORUMAve, Regina Caelorum,Ave, Domina Angelorum:Salve, radix, salve, portaEx qua mundo lux est orta:Gaude, Virgo gloriosa,Super omnes speciosa,Vale, o valde decora,Et pro nobis Christum exora.
3. REGINA CAELI LAETARE
Regina cæli, lætare, alleluia:Quia quem meruisti portare, alleluia,Resurrexit, sicut dixit, alleluia,Ora pro nobis Deum, alleluia.
4. SALVE REGINA
Salve, Regina, Mater misericordiæ,vita, dulcedo, et spes nostra, salve.Ad te clamamus exsules filii Hevæ,Ad te suspiramus, gementes et flentesin hac lacrimarum valle.Eia, ergo, advocata nostra, illos tuosmisericordes oculos ad nos converte;Et Jesum, benedictum fructum ventris tui,nobis post hoc exsilium ostende.O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.